- BRIOVERA
- BRIOVERAConcilio Aurelianensi primo Leontianus Episcopus Ecclesiae Constantinae subscripsit, Leontianus Episcopus de Constantia in codice Corbeiensi dictus, in Remensi et Bellovacensi ex civitate Briovere Leontius Episcopus. In Concilio Aurelianensi 5. quod iussu Regis Childeberti coactum est 5. Kal. Nov Indictione 13. A. C. 549. regni eius 38. actis statutisque praeter ceteros subscripsit Lanto Episcopus Ecclesiae Constantinae vel Brioverensis, non quod Constantia vetere nomine dicta sit Briovera, ut Sirmundus putat; sed quod Lauto Constantiae Episcopus, vir sanctitate vitae insignis, in castro dioeceseos suae Briovera plerumque sedem haberet, et loci amoenitate delectaretur. Briovera autem dicta est, quasi Bria aut Briva Verae, h. e. Pons Verae: uti Briserta, Bria aut Briva Sartae, h. e. Pons Sartae, Sertaeve, vulgo Brisserte; Brioledum, vel Brioletum, Briolay, Bria vel Briva Ledi Lidive, i. e. Pons Ledi. Salbria truncô nomine, vulgo Salbris, quasi Salerae Bria vel Briva, i. e. Pons Salerae; Carobriae, Chabris, Briae vel Brivae ad Carum in Biturigibus. Dicta inquam est Briovera, quia Pontem habebat Verae flumini impositum, quemadmodum Brieserta Sartae, Brioledum Ledo Brioveram existimo esse locum dioeceseos Constantinae, qui ab ipsomet Lautone vel Laudo Episcopo quondam suo postea novum nomenaccepit, et depositâ priore appellatione, vocari coepit castrum S. Laudi, vel castrum S. Lautonis, aut (ut Regino loquitur) ad Sanctum Lot, vulgo S. Lo. In Chronico de Gestis Normannorum, in territorio Constantiae civitatis castrum S. Laudi impugnavisse ac tandem cepisse A. C. 890. et interfectis omnibus incolis solô aequavisse Normanni dicuntur. Est et Vera Verae flumini orienti apposita atque cognominis, Vire vulgo nuncupata, ut fluvius cui adiacet, larivicre de Vire: sedis locus et castrô S. Laudi minus clarus est ac nobilis, et Baiocassinae dioeceseos finibus continetur, nec ad Ecclesiam Constantiensem ulla ex parte, pertiner, ita ut ei Brioverae nomen convenire non possit. Hadr. Valef. Notit. Gall.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.